- PASSUS
- PASSUSapud Matthaeum Paris. p. 443. angustias et claustra itineris montiumque denotat. Ita enim is, Dum per quoddam iter arctissimum, quod vulgariter Passus dicitur, forent transituri. Sic Matth. Westmonasteriensis A. C. 1260. Emanavit a Cancelllaria Breve Domini Regis — ad omnes Vicecomites, in quorum Ballivis solebant viatoribus imminere pericula, ut omnes passus periculosos tam in viis concavit et boscis et haiis, quam aliis pacis re. giae perturbationibus faciant videri etc. Occurrit praeterea apud Sylv. Giraldum de Expugn. Hibern. l. 1. c. 26. Sanutum l. 3. part. 11. c. 13. etc. Aliter Clausurae et Clusae. Vide Car. du Fresne. Aquitani portus locosque, ad ostia fluminis, e quibus conscensio in naves fit tuta, quiquealiter Gradus dicti, ut vidimus in hac voce, Passus etiam vocant. Hinc Burdigalenses in ostio Garumnae, quod propter scopulos et arens periculosum est; tres Passus seu Gradus agnoscunt, nimir. Passum Arenosum vel Glareosum, prope Meducos, vulgo le Pas de Grave, in medio ore fluminis, Passum Asinorum, le Pas alix Asnes et ad littus Santonicum versus Foramen Mali Dumi le Pertuis de Maubuisson, transitum Malmussonensem, le passage de Maumusson. Quae sunt tria loca opportuna ac tuta, Garumnâ Oceanum aut contra intrantibus. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall. in voce Rhodanus. Communiter Passus est, quantum homo passis pedibus ambulando conficit. Annotavit autem Philander sex passuum discrimina et differentias: Est enim Passus, qui continet vestigium et spatium, i. e. pedes duos; Alius duo vestigia et medium intervallum, i. e. pedes duos et dimidium; Tertium genus, duo vestigi cum intervallo uno continet, aut contra, i. e. pedes tres. Quartum duo spatia cum totidem interiectis vestigiis, i. e. pedes quaternos; Quintum tria intervalla cum vestigiis duobus, aut contra, i. e. pedes quinos; Sextum denique, vestigia tria cum totidem intervallis, i. e. pedes senos, Graeci ὀργις̔ὰν appellant. Vide Ioh. Calvin. Lexic. Iurid.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.